- LENS
- LENSGraece φακῆ, tenuiorum et Philosophorum cibus, Cynicorum praesertim, olim fuit, cuius encomium vide apud Athen. l. 4. c. 18. Sed et edulio eius tantopere in sacris Esavus legitur gavisus, ut iure primogentiurae illud redimere profanus homo non dubitaverit. Ita enim is Gen. c. 25. v. 30. sine me haurire quaeso de isto edulio admodum ruso: lenticulam indigitans, quae naturâ rufa praeterea condimentis rufis, ut croco, similibusque misceri solebat. E'quare factum, ut cum Esau naturâ esset rufus, et iam tantopere cibum rufum appeteret, vocatus propterea fuetit Edom et rusi nomine inter domesticos primo, postmodum et inter alios, insignitus. Reliquam Historiam vide in seqq. quam Exercitat. 116. in Gen. illustrat egregie Andr. Rivet. Sed apud Rom. quoque ab hoc leguminis genere appellati occurrunt, Lentuli, de quibus suo loco. Circa Pelusium opp. Aegyptii, quae vulgo Damiata, aliis Roseto, optimam lentem nasci, indigitat Virg. Georg. l. 1. v. 228.Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis.Et Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 9. cuius Epigraphe lens.Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:Vilior est alica, carior illa faba,Vide plura de hoc leguminis genere, apud Plin. l. 18. c. 10. ubi de eius pinsendae ratione; c. 12. ubi de pluribus eius generibus, l. 22. c. 25. ubi de natura illius et usu medico etc. Nomen quod attinet, quibusdam quod humida et lenta sit, vel quod lentos faciat homines; aliis quod lenes, ita dicta est. Certe eâ vescentes oequanimes fieri, haber idem Auctor l. 18. c. 12. Vide quoque supra Ceraunia, et infra, ubi de Vett. Ponderibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.